Nox Latina

Discipulae discipulique e 3G una cum Magistra Westermaier et Magistro Schmutzer noctem Latinam in schola egerunt. Nonnullae discipularum et unus discipulus habitu mutato etiam partes dearum vel deorum susceperunt. Cena communi sumpta, aenigmate soluto, verbis magicis inventis, versipellibus expulsis tandem gymnasium dormitorium factum est. Non multi multum dormiebant.

latin1.jpglatin2.jpg